- PARALIUS
- PARALIUSnomen viri apud Romanos praecipui, quem inter occisos a Commodo refert Ael. Lamprid. in huius Imperat. Vita, c. 4. Posthaec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus: dein Norbana, atque Norbanus et Paralius et mater eius Lucilla in exilium acta. Ubi Paralius hic Lucillae filius fuisse videtur, sed Lucilla haecsoror Commodi est, quam Capreas in exilium relegatam, deinde occisam, scribit Dio. quis autem iste Paralius eius filius? Duos Lucilla habuit maritos, Verum et Pompeianum. Veri silius esse non potest, neque enim Graecô nomine Imperatoris filius vocatus fuisset: neque ita obiter ab Auctore indicaretur. Pompeianô genitus esse ac Lucillâ, per temporum rationem, non potest. Superest ut locus mendosus sit: Distinguit igitur Casaubonus: et Paralius et mater eius. Lucilla in exilium acta; vel scribit, ut in aliis libris, et Lucilla in exilium acta. Salmas. vero, ex Palatini codicis side scribere iubet: Deinde Norbana atque Norbanus et Paralius et mater eius et Lucilla in exilium acta. Vide utrumque ad loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.